monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 9 > sectio 66 > sectio 3 > 38 > sectio 84 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 54 > 16 > sectio 73 > bam425.71 > sectio 81 > sectio 39 > 5 > sectio 77 > sectio 19 > csg98.216 > cpl894.141 > sectio 16 > bnf15462.292 > 10 > sectio 6 > 2 > 5 > sectio 26 > 7 > 12 > 215 > sectio 105 > 213
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXII* . In Natali sancti Stephani, III . <<<     >>> SERMO CCXIV. In Natali sancti Stephani, V .

SERMO CCXIII. In Natali sancti Stephani, IV. SHOW APPARATUS

1 Martyres quid sibi, quid aliis pariant. Si quis sollicitus sanctorum martyrum gesta percurrat, semper in eis quod plus miretur inveniet. Beatae enim passiones coelestia tolerantibus regna parturiunt, et haereditarium nobis bonum quod imitemur ostendunt. Quid enim dignum tam pio Domino famulorum reddit obsequium, si maiora constat pro servis Dominum, quam servos pertulisse pro Domino? Oportet nos ergo cum omni veneratione narrare, qua devotione beatus Stephanus martyr, cuius Natalem hodie celebramus, Domini fuerit exempla secutus, qua patientia mortem pertulerit. Quis non magno stupore et nimia admiratione teneatur, eum tam dulces impetus habuisse saxorum, et tam mitia resultantium tormenta petrarum; ut colliso capite, fluente cruore, omnia sui corporis membra perfusa torperent? Tunc ille Christi devotione tropaeum gestans in corde, medicinam pro vulneribus computabat. Eximi enim se ab hac luce cupiebat, ut ad illa clara aeternitatis habitacula Domino iubente transiret, ubi ei parabatur unius horae exitio gaudium sempiternum et nulla vetustate periturum: quia aeternus est Dominus noster Iesus Christus, qui martyres regni sui aeternitatis gloria coronare dignatus est.